Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 244

Promiseram plures tenui cogitationum generi proprias virtutes, §~242. Unam nunc adducere liceat exempli gratia. III. Rotunda ea brevitas, §~166. quam ab homine simpliciter honesto, ingenii proportionate culti, §~243. possis aequus exspectare. §~231. nisi praestandam, non difficulter tamen capiendam et sobrio iudicio laudandam, si praestetur ab alio. Quantum haec differant, et interim tamen inter se conveniant, videamus in duplici Romae descriptione: 1) Urbem, quam dicunt Romam, Meliboee, putavi Stultus ego huic nostrae similem, quo saepe solemus

Pastores ovium teneros depellere foetus. e.c. Virg. ecl.~1. Hanc tenuiculam, §~233. exspectarem a quovis simpliciter honesto, qui metro latino nollet uti, quod non pertinet ad res. §~18. II. Hoc, quodcumque vides, hospes, qua maxima Roma est; Ante phrygem Aeneam collis et herba fuit. e.c. Prop. IIII.~1-35. Hanc in tenuibus maiorem, honesto tamen cuiuis probe capiendam et ex ipsius simplici vivendi ratione minore in honestis eam tamen non inconsiderate probandam esse reor.