Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 249

3) Exile sicco videtur esse paene totaliter synonymon, §§~246-248. si Plinium sequamur, cuius temporibus forsan theoria, theoriam dico, non praxin, altius evecta fuit aesthetica, ac ipso Ciceronis tempore. Hic enim V. ep.~17. quando: Apte, inquit, et varie nunc attollebatur, nunc residebat, excelsa depressis, exilia plenis, severis iucunda mutabat, omnia ingenio pari. e.c. quis non videt, eum a) exilia etiam hic laudare velle; b) ea tamen non excelsis, sed plenis (relative i. e. latis et diffusis) contra distingui, c) excelsis potius expresse depressa contradistingui, et to attolli residere. Neque dissentire videatur Cicero, quando copiam exilem uberrimae opponit.