Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 261

7) Frivolum cogitandi genus habeo in synonymis nugatorii, §§~221, 245. ut concedam quidem secundum Bathos genus esse frivolum, non autem omnia frivole cogitata posse huc trahi, quando defectum magnitudinis absolutae in iis, quae tenue cogitandi genus poscunt, consideramus. §~246. Haesi non nihil in diducendis notionibus vocabulorum, quibus per varias linguas aequipollentibus plebs criticorum utitur, conviciorum instar, quae centesima non intelligit iis utentium muliercula: ut, si quando fuerint sanis adhibenda criticis, aesthetici secum ante possint reputare, quid sibi probandum, et an id aperte satis exponere possint, in diiudicato locum habere, quod vocibus eiusmodi significatur.