Ob eandem facilitatem §~274. restrictam iam vel medium cogitandi genus prudenter affectans, obiectum sibi personale, s. eos, quibus, quorumve in gratiam potissimum cogitet, non constituit, nisi quibus nobilem vivendi rationem eique proportionatam cognitionis venustatem liceat adscribere, Non, quodcumque semel chartis illeveris, omnes Gestiet a furno redeuntes scire lacuque, Et pueros et anus, Non laborat, ut se miretur turba, vel omni honestate destitutorum, vel infra horizontem morum simpliciter-honestorum cognitionisque, quae solet horum comes esse, subsistentium, Contentus paucis lectoribus. Si plures nanciscatur, uti fit, sequentes antecedentium gregem, qua itur, et nunc simul, cisi paene fortuito, qua eundum est, his etiam suavis et facilis est, quantum illud citra Bathos fieri potest, interim tacitus cum Horatio sentiens: Satis est equitem mihi plaudere. Egregie vero falleremur, heic si vel solos, vel omnes, nobili loco natos animo concipere vellemus. §§~211-214.