Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 286

Nec caret ambiguitate sua magni denominatio, §~291. Non huc traham magnum hominem aliquando pro stolido dictum videri, §~179. Sane, in laudem non dici magnam linguam ab Horatio mythologia docet, ubi sic Apollinem alloquitur: Dive, quem proles Niobea magnae

Vindicem linguae, Tityosque raptor Sensit. IV. od. 6. Nec magnos Iuvenalis amicos, nec magnos Horatii pueros sincere laudari hac appellatione puto. Interim bona fide magnum relative comparativeque §~178. cogitatum dicamus vere magnis apte congruens, §~291. Ad huius penitiorem intellectionem notemus adhuc ad §§~203-207. de magnis materiis 1) alia clariora esse, alia maiora. Cui effato confirmando totam ep. XVI. l. III. destinavit Plinius, illustrans huc facientibus exemplis. 2) huc pertinentia magna vix verisimilia videri plurimis. Horatius cuidam

noto sibi nomine tantum narrat apud Maecenatem sibi non opus esse submovere alios, ut in gratiam eius intimius penetret, nec officere, Ditior hic, aut est quia doctior. Est suus unicuique locus. Magnum narras, vix credibile. Ille, nescio quis, regerit.