Hinc sublime cogitandi genus multo adhuc minus, ac medium, §~275. quemvis ex turba sibi spectatorem, obiectum personale, legit, et eum, cuius in gratiam potissimum cogitet. Minima nec ingenia, nec pectora, curans admodum, nec veritum oculos huiusmodi praestringere potius, quam reficere, duplex mortalium genus suum sibi templum quasi designat, in quo delectando graviter laboret. 1) Summos homines non ingeniis solum superioribus excellentes, sed et indole praeclaros et maiestatem in moribus singularem consuetudine velut alteram quandam naturam, adeptos. His ubi cogitat de rebus gravissimis, in quibus illi tamen versari quotidie, quibus familiares esse, in quibus quasi habitare supponendi sunt. Eleganter et magnifice cogitat, et plene quidem atque perfecte, §~158. tantum tamen abest, ut eximia quadam cum copia, meditationisque manifesta latitudine cum iisdem sua communicet, ut potius relativae etiam brevitatis, §~XIII. studiosum sit et Laconismi vere grandis.