Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 295

Quae quum ita se habeant, contrahamus in nervum controversiam. §~288. 1) Est quoddam sublime genus cogitandi, quod simul, non plenum solum, sed et copiosum est, illudque si semel relativae brevitatis fines transgressum est, gnaviter oportet esse locuples; apparatusque vere regios, et magnificentiam publicam testatos exponere, §§~289-294. 2) non omne sublime cogitandi genus simul copiosum est, §~289. in relative magnis potius maxima relative etiam brevia, §§~207-209. 3) non omne copiosum dicendi genus sublime est. §~VIII. §~281. Adeoque copiosum et sublime desinant in synonymis habere, qui nolunt Asianorum titulis condecorari. Hypsos apotomon in Demosthene, en chysei Ciceroni plerumque tribuit Longinus. §~XII.