Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 304

Ut hanc verissimam sublimium lucem, obscuritatem apparentem, possis in exemplo dignoscere a tenebris, lege, sis, vaticinium Sibyllae Aen. VI. 83-97. ubi privilegium quasi poeta habuisse obliviscendi verae perspicuitatis ob verisimilem oraculorum caliginem. Quamvis et ipse dicat

Talibus ex adyto dictis Cumaea Sibylla, Horrendas canit ambages, antroque remugit Obscuris vera involvens, tamen deprehendes vere sublimia, quae nec nunc, quid sibi velint, quantumque habeant ponderis, quivis ex plebe litteratorum intelligat, interim nihil obscuritatis in verbis et ratione cogitandi, praeter id, quod in futuris ordinarium est, et ob deficientem omnimodae determinationis eorundem notitiam in homine, vel maximo, mero tamen homine, vehementer necessarium, adeoque post eventum et impletionem historiae fabulave perito satis pervium.