Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 307

Pollio Asinius parum integra veritate compositos putat commentarios Caesaris, 56. quantum tamen inest plerisque, quae scribit, persuasionis? Putares eos legens rectissime fecisse, qui, Catullo si fides est, nihil potuit, Nisi uncta devorare patrimonia. Non deterreor eorum opinione, qui hos commentarios humiles iudicant, quo minus eorum heic mentionem faciam. Quoniam eorum verba satis et pueri capiunt et aliquem sensum, quantum possunt pro aetate, non sunt ideo humiles, non tenue cogitandi genus demonstrant; et, nisi omnem tibi historiam placeat medium cogitandi genus amplecti debere, §~267. nullus dubito, quin ipsis aequabile quidem cogitandi genus, §§~267, 268. et temperatum §~270. adscribam, et, cum Cicerone, nudum, rectum, ac omni ornatu orationis, tanquam veste detracta, venustum, ita tamen, qua res, sublime, ut, dum voluit (aut velle simulavit) alios habere parata, unde sumerent, qui vellent scribere historiam, ineptis gratum forsasse fecerit, qui illa volunt calamistris inurere, sanos quidem homines a scribendo deterruerit.