Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 317

Omnium harum depressius iusto de grandibus cogitandi rationum gradus semper turpiores sunt, in quibus non magnitudo solum forte naturalis, sed etiam simul dignitas et in magnis necessarius rigidae honestatis et severioris virtutis amor laeditur per vile de sublimibus cogitandi genus e.g. Iovi adscriptum praemium nefandi lenocinii, §~314. et magna pars metamorphoseon Ovidii, eo procedens aliquando dedecorum, ut ipse sane non castus poeta putarit consultum, praefari, X, 300. Dira canam. Procul hinc, natae, procul este, parentes.

Aut mea si vestras mulcebunt pectora mentes; Desit in hac mihi parte fides, nec credite factum, Vel, si credetis, facti quoque credite poenam.

Rectissime gravissimeque cavet Horatius, A.~P.~227. Ne, quicumque deus, quicumque adhibebitur heros Regali conspectus in auro nuper et ostro, Migret in obscuras humili sermone tabernas. Huc heroum mutua convicia, quorum exempla non opus est in Homero quaerere, quum ante pauca saecula publicis adhuc in scriptis illustrium principum vel ipsos iam titulos macularent.