VII. Quaedam sublimia movent vehementissime, §~308. Hinc pessima conversio: Quo ferventius bacchaberis, hoc sublimius cogitabis. Unde octava tumoris, de quo §~318, species, qua sublimia cogitaturus repente in parenthyrsum incidas, qui, quando in sublimibus aliquem, veluti vertigo Phaetontem, abripit, a Longino S.~II. post Theodorum, describitur affectus intempestivus, et inanis, ubi affectu non opus est, aut immodicus, ubi mediocri opus est.
Saepe enim, velut ebrietatis vi, quidam ad affectus, qui non in re positi sunt, sibi proprios et scholasticos abripiuntur. Deinde merito ignominiae notam subeunt, coram auditoribus nihil omnino commotis. Dum sunt in ecstasi coram nihil simile passi.