Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 350

Pergit fictus Sinon meta polles parrhesias, donec attentionem acuisse se satis putat. Tum vero luctam intra animum denuo simulat. 101. Sed quid ego haec autem nequicquam ingrata revolvo? e.c. quo effectu? Tum vero ardemus scitari et quaerere caussas, / Ignari scelerum tantorum artisque Pelasgae / Prosequitur pavitans.

Quum autem rem iam acu paene tangeret, cuius gratia omnis ludebatur fabula, non verbum prius, quam Sustulit exutas vinclis ad sidera palmas: / Vos aeterni ignes, et non violabile vestrum / Testor numen, ait, vos arae, ensesque nefandi, / Quos fugi, vittaeque deum, quas hostia gessi. / Fas mihi Graiorum sacrata resolvere iura, / Fas odisse viros, atque omnia ferre sub auras, / Si qua tegunt. Teneor patriae nec legibus ullis.

Tu modo promissis maneas, servataque serves, / Troia, fidem, si vera feram, si magna rependam. Eventus docuit, quanti haec habita sit parrhesia, et narratio huic involuta.