Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 376

Eutrapelias mentionem iniicere non possum, quin veniat forsitan aliquibus eius in mentem, quod Eph. V.4 illa omnino Christianis prohibita censeatur. Non inquiram heic in id, an omnia per fidem sanctissimam illicita possint etiam, ut vetita, considerari per solas aesthetices regulas philosophicas: dabo modo obiter interpretationem loci, quam ego verissimam habeo: Ne audiatur quidem inter vos turpitudo et obscenitas, nec morologia. Si autem quaeratis, quid morologias amplectar titulo, est illa eutrapelia (kata) ta ouk anekonta, omnis illa cogitandi agendique ratio, quam urbanitatis festivitatisque titulis tegunt, quae vere tamen decoro, eoque Christiano, contraria est. §~212.