Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 379

Secundum nos iudicaturum reor, qui porro perpenderit, an exempla iocorum elegantium ab ipso Cicerone generatim dicta l. c. sint ea vere omnia. 1) Plautus noster, §~262. de quo tamen denuo generatim et indefinite Horatius A. P. 270: At vestri proavi Plautinos et numeros, et Laudavere sales, nimium patienter utrumque Ne dicam stulte, mirati, si modo ego et vos Scimus inurbanum lepido seiungere dicto. 2) Atticorum antiqua comoedia, cuius tamen, auctore Horatio l. c. 282. dicacitatis vitio reprimendo lege opus fuit. Lex est accepta, chorusque Turpiter obticuit, sublato iure nocendi. 2) philosophi Socratici, quorum tamen ipse dux, ab oraculo sapientissimus mortalium declaratus effugere non potuit, quin, referente ipso Cicerone, a Zenone Stoico scurra Atticus nominaretur. Addamus, velut argumentum ad hominem, et eorum dictum, qui Ciceronem hunc ipsum scurram consularem salutarunt iniuria, praeeuntem secuti Catonem, quando ille subridens aliquando: Quam ridiculum, inquit de Cicerone loquens, habemus consulem.