Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 390

Brevitas non patitur ad hanc dignitatem pertinentia congerere, vel omnia, vel pleraque, id est omnem paene philosophiam practicam excutere, eamque mathematicam, et simul in late patentem morum in gentibus aetatibusque diversorum provehi oceanum, §~212. Inadaequatam nostris finibus, aliquam tamen eius imaginem exhibent Iuvenalis consilia: Esto bonus miles, tutor bonus, arbiter idem Integer, ambiguae si quando citabere testis Incertaeque rei, Phalaris licet imperet, ut sis Falsus, et admoto dictet periuria tauro, Summum crede nefas animam praeferre pudori, Et propter vitam vivendi perdere caussas. Provincia quum te Rectorem accipiet, pone irae fraena modumque, Pone et avaritiae, miserere inopum sociorum, Respice, quid moneant leges, quid curia mandet, Praemia quanta bonos maneant, quam fulmine iusto Et Capito et Numitor ruerint, damnante senatu.