Gravitatem absolutam aestheticam in animis nobilibus collocavimus §~363, uti Cicero ipsum moderatorem ingeniorum ad magna nitentium describit, non ut quendam magistrum atque artificem, sed quasi unum e togatorum numero atque ex forensi usu, hominem mediocrem, nec omnino rudem. Quod si vero nobilis eiusmodi animus actu velit ad grandia cogitanda accedere, quasi suimet ipsius et ordinarii sui status oblitus, excitandus est, et velut extra se rapiendus in maius theatrum, quam in quo quotidie personam agit, et ita divis heroibusque miscendus, ut excelsam aliquam cum iisdem familiaritatem contraxisse, nec tanquam in alienum orbem delatus, sed in eiusmodi consortio dudum habitans appareat, §§~213, 396. Auditis? an me ludit amabilis
Insania? audire et videor pios Errare per lucos, amoenae Quos et aquae subeunt et aurae. Hor. III. od. 4.