Neque vero solam naturam, quatenus connascitur, heic certe, paginam utramque facere, vel hinc efficere mihi posse videor, quod experientia confirmat, optimas maximas, aut saltem bonas excellenter naturas, §~412. barbarie saeculorum, ac aetatis suae, pravis exemplis, praeconceptis magnatum opinionibus, servitute, uti apud Longinum est, S. XLIV. quasi quadam animi arcula et publico carcere posse deprimi, constringi, imminui, §~359, quemadmodum arculae, (si vera sit fama) in, quibus nani, vocati Pygmaei, nutriuntur, non solum impediunt incrementa inclusorum, sed etiam contrahunt eos circumposito corporis vinculo. §~359.