Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 421

6) Desidiam tandem Longinus in caussis animorum parum aut nihil in sublime surgentium numerat. Qua dum intermittuntur exercitia, non crescit habitus, ac eo ipso crescit desuetudo habitui opposita, id est difficultas, in veram denique degenerans impotentiam. Invidiam placare paras, virtute relicta? Contemnere, miser. Vitanda est improba Siren

Desidia, aut, quicquid vita meliore, parasti Ponendum aequo animo. Hor. Serm. II. 3, v. 13. Ambitionem superbiaeque fastum, naturales tumoris parentes, Longinus omisit, forsan a laudabili philotimia non satis haec vitia distinguens, aut veritus, more multorum, ne funditus his eversis illa simul enecetur, aut saltim enervetur. Sanioris autem ethices peritus ratione perspicit, quod experientia satis ac historia confirmant, uti separari probe possunt et debent, ita saeculis locisque, quibus veri honoris amori substituta fuit ambitiosa fastus superbia non sublimitatis floruisse regnum, sed tumoris insanivisse tyrannidem.