Neque negamus, neque nescimus, 2) veritatem aestheticam in pulcre pingendis partibus saepe dare veritatem totius logicam, et vix aliter fieri posse, si partium absolvatur et ad finem perducatur enumeratio. Hoc unum observamus, veritatem ab aesthetico, quatenus intellectualis est, non directo intendi, si per indirectum ex veritatibus aestheticis pluribus una prodeat, aut cum aesthetice vero coincidat, de illo sibi gratulari aestheticum rationalem, §~38. neque tamen illud esse, quod nunc potissimum quaerebatur; §~423.