Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 430

Sunt veritates quaedam adeo parvae, ut eas sectari vel commemorare sit infra horizontem aestheticum, saltim infra pulcram magnitudinem, nunc absolutam omnino, nunc relativam certe. §~120, 178. Has veritates infinite parvas non curat aestheticus. §~191, 221. Nec historico quidem severam hanc sine exceptione legem scriptam putat: Ne quid veri non dicat, ipse legens Aen. VI.

Iuvenum manus emicat ardens Littus in Hesperium. - At pius Aeneas arces, quibus altus Apollo Praesidet, horrendaeque simul secreta Sibyllae,

Antrum immane, petit. nec curat, nec cogitat, quo pede primum Aeneas Italiam tetigerit, et verissimum interim est, aut sinistro, aut dextro, nisi utroque, quod minus decorum.