Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 436

Huius veritatis moralis, sed aestheticae, huius dignitatis in cogitando venustius, §§~35, 182. limites aestheticos belle monstrat Cicero pro Mur. quando 74. At enim agit, inquit, mecum austere et Stoice Cato, negat verum esse, allici benevolentiam cibo, e.c. et pro veritate aesthetica morum, in quos invectus erat Cato, velut in ambitum, respondet: Horribilis oratio, sed eam usus, vita, mores, civitas ipsa respuit. e.c. 75. Quare noli, Cato, maiorum instituta, quae res ipsa publica, quae diuturnitas imperii comprobat, nimium severa oratione reprehendere. e.c. 76. Quod ais: Nulla re allici hominum mentes oportere ad magistratus mandandum, nisi dignitate (quatenus intellectualiter unice concipitur a philosophis, §§~211, 212.): hoc tu ipse, in quo summa est dignitas, non servas. Cur enim quemquam, ut studeat tibi, ut te adiuvet, rogas? e.c. 77. Quid? quod habes nomenclatorem. e.c.