Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 447

Non ab ovo, sed a falsis orditur Horatius, quodque lepidum videatur, ab iisdem Antonius apud Ciceronem de or. II. 30. Ille tamen ab aesthetico, §§~445, 446. Hic ab aestheticologico generatim, §~427, quoniam in caussarum patronis, quales Crassus et ipse, affirmat aliquando necessarium esse alterutri falsum dicere, et utrumque eorundem eadem de re alias aliud defendere, quum plus uno verum (in se, et obiective, et strictissime) esse non possit. Hinc concedit omnem bene disserendi in foro rem mendacio nixam, neque male fert Catulum eum exagitantem, quod non magis gloriose putarit a veritate ordiri, quam a nescio qua dignitate.