Non irritabo vaticinantes Achillis equos apud Homerum. Praestat ire in Statium. Huic Theb. II. 494. Thebarum Quinquaginta altis funduntur in ordine portis in solum et unum Tydea hostes. Macte animi, tantis dignus qui crederis armis, et a tanto quidem poeta, ac Statius est, qui nunquam maiora vero cecinit! Tydea in insidiis exspectant, nec adoriuntur tamen, nisi a solo provocati.
Quum adsunt tandem undique ab uno hoste evocati, patiuntur eum uncis manibus in Sphyngis scopulum evadere sine teli, vel unius iactum, salvum et incolumem. Uno lapide iam quatuor hostes primos necat, et in his fulmineus Dorylas, quem regibus ardens Aequabat virtus, licet cum 49. nocturnis praedonibus unum legatum aggressus sit. Restant ultra 40.
In hos ex Sphyngis scopulo desilit Tydeus praeceps, neque prius, quam clipeo galeaque se hostis armavit, illi densi glomerantur in unum. Nunc hic ensem trahit, et omnibus inexpugnabilis obstat, ut Briareus diis omnibus, quum tota nequicquam obsessus Olympo Tot queritur cessare manus. §~399.