Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 474

Quicquid est anachronismorum et anistoresias citra necessitatem in pulcre cogitandum illatorum, pertinet illud omne ad falsitates etiam aestheticas, quam primum analogo rationis vitium appareat. §§~473, 445.

Huc triremes Virgilii, nisi subtiliter facetus data opera Chimaeram dicit, L. V. 118.

Urbis opus, triplici pubes quam Dardana versu Impellunt, terno consurgunt ordine remi.

Aeratas saltim eius puppes ideo non possumus in exsilium ex hoc universo relegare, quia rostra sunt inventa, post heroica tempora. Plautum castiget, qui volet, quando eius non Sosias, sed et Mercurius ipse crebrum hercule iurant in Amphitryone, qui futurus erat demum Herculis pater, quem iustae nuptiae declararunt.