Veritas quaedam, etiam aesthetica, §~423. tamen complete cognoscatur ab analogo rationis, ut talis, §~480. id est completa cum certitudine et persuasione, M. §~531. Sed quaenam haec erit?
1) prima et maxime universalia quaedam cognitionis humanae principia, quae sic insevit iam ingeniis tantum non omnibus natura, metaphysicis naturalibus, M. §~3. ut ea sensus communis aliquando titulo condecorata satis superque sint evidentia, M. §~531.
Sed ob hanc ipsam suam evidentiam, quae per se patere cuilibet videntur, eadem uberius, non sine ponderibus, in omni veritatis suae luce, multis cum argumentis et sollicitationibus ad assensum ea cogitare expresse et manifesto, vel raro licet, vel nunquam. Plerumque supponuntur, quod aiunt, et omissa per venustum enthymema relinquuntur spectatori inter ea, quae ipse sibi tradat.