Iam apertissimo putaverim calculo constare plurima inter venuste cogitandum appercipienda, non esse complete certa, neque luce completa veritatem eorum conspici, §§~481, 482.
Nec in ullo tamen falsitatis aliquid sensitivae deprehendi potest sine turpitudine, S. XXVIII. Talia autem, de quibus non complete quidem certi sumus, neque tamen falsitatem aliquam in iisdem appercipimus, sunt Verisimilia.
Est ergo veritas aesthetica S. XXVII. a potiori dicta Verisimilitudo, ille veritatis gradus, qui, etiamsi non evectus sit ad completam certitudinem, tamen nihil contineat falsitatis observabilis.