Aliud exemplum dabit Cicero philosophus de nat. Deorum l. I. 65: Haec, inquiens, ego nunc physicorum oracula (nullum esse inane) fundo, vera, an falsa nescio. (Complete certa logice, neque tamen analogo rationis, §~482.) 66. Sed veri tamen similiora, quam vestra.
Ista enim flagitia Democriti, sive etiam ante Leucippi, esse quaedam corpuscula, quaedam laevia, alia aspera, rotunda alia, partim angulata, curvata quaedam, et quasi adunca, ex his effectum esse caelum atque terras, nulla cogente natura, sed concursu quodam fortuito. (Haec flagitia illustrabunt §~486.)