Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 502

14) Sit strictissime verum aliquando, quod non ita raro contingit, hac ratione comparatum, ut non ex opinione vulgi tantum, sed etiam bonis factorum criticis falsi singulariter simile videatur,

neque tamen vires locusve sint venuste cogitaturo multis eius vindicare verisimilitudinem, aut destituatur, quantum illud cognoscitur, requisita pulcritudini cogitatorum, ubertate, dignitate, luce, e. c. §~22, solum, si sit, et nullis exornatum latissime falsis.

Habes in unum contractos multos casus, in quibus veris heterocosmicis, quae strictissime vero vel substituantur, vel immisceantur, opus esse videatur, §§~444, 475.