Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 508

Troianas romanorum origines narrant Virgilius et Livius l. I, uterque non expertus, hinc uterque per fictionem historicam late dictam, §~507.

Ille Aenean narrat insciis Graiis et hostibus per fugam elapsum; hic in Aeneam, et ob vetustum hospitii ius, et quia pacis reddendaeque Helenae semper auctor fuerat, nullum ius belli Achivos exercuisse.

Ille Aenean primo ducit in Thraciam, hic in Macedoniam. Adventum Aeneae in Italiam proxime sequuta uterque diversim mente concipiunt.

Illi Ascanius, ac Iulus idem Creusae filius. Huic Ascanius ex Lavinia natus, addenti tamen; Haud nihil ambigam (quis enim rem tam veterem pro certo affirmet?). Hiccine fuerit Ascanius, an maior, quam hic, Creusa natus matre, Ilio incolumi, comesque inde paternae fugae, quem Iulum eundem Iulia gens auctorem nominis sui nuncupat. Ubicunque et quacunque matre genitus, certe natum Aenea constat.

Ubicunque et quocunque patre genita sit fictio strictissime vera, §~506, amborum hae, praeter alias, sunt fictiones historicae late dictae, §~507. Ascanius in Aeneide est persona verisimilis, S. XXVIII.