Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 525

Regerat aliquis: Has certe fictiones concedes esse mendacia. Cur itaque definis, illustras, distinguis, et analogica saltim commendare videris? §~516.

Equidem ipse despero populum falsis vocibus uti dedocere, §~504, hinc ex eius loquendi modo dixi sententiam aperte, §~477.

Forsan tamen S. Augustinus me felicior est, quando ille l. II. quaest. ev. 51:

Non omne, inquit, quod fingimus, mendacium est, sed quando id fingimus, quod nihil significat: (quod nullius veritatis est, sed non solum falsitatis aestheticae, verum etiam moralis, foetus et turpe signum) tunc est mendacium.

Quum autem fictio nostra refertur ad aliquam significationem, (ut in aliquo comparativo, cuius perceptio satis digna est, veritatem si complete certam non possumus, saltem incomplete talem, si maximam aliquam non possumus, ei tamen proximam veritatem candido pectore, purisque manibus exhibeamus),

non est mendacium, sed aliqua figura veritatis, §~26.

Alioquin omnia, quae a sapientibus et sanctis viris, vel etiam ab ipso domino, figurate dicta sunt, deputabuntur mendacia, quia secundum usitatum intellectum (veritatis strictissime dictae) veritas non subsistit in talibus dictis. - - -

Fictio, quae ad aliquam veritatem refertur (haec autem esse etiam potest poetica) figura est, quae non refertur, mendacium est.