Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 540

Velut omnibus aptum argumentis eiusmodi legimus exordium apud Lucretium L. II.

Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem. / Desine quapropter novitate exterritus ipsa / Exspuere ex animo rationem, sed magis acri / Iudicio perpende, et, si tibi vera videtur, / Dede manus, aut, si falsa est, accingere contra. / Quaerit enim rationem animus.

Nec tamen omnia, quanquam nec nihil, dicit post tantum prologum non ita parvus promissor, de mundorum multitudine.

Quintilianus huc facientium argumentorum magnam congeriem conscribens, V. 10.

vocem argumenti quidem probantibus persuadentibusque solis significandis nunc adhibet,

ipse tamen monet omnem ad scribendum destinatam materiem dici posse argumentum.

Ergo et omnis ad cogitandum materies, ratio alterius perceptionis, perceptio, §~26.