Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 547

Iam dictum de omni et nullo docet, quanto huc iure pertineat sententia, §~525, quoniam ex generalibus colligi singularium et inferiorum sub illis contentorum veritas solet.

Erit autem sententia probans etiam vel aetiologia, nunc complete certa, nunc aesthetice probabilis, vel color, §~545.

Primae exemplum esto Salustii introitus: Omnes homines, qui sese student praestare caeteris animalibus summa ope niti decet, ne vitam silentio transeant, veluti pecora, quae natura prona atque ventri obedientia finxit.

Secundae: Mihi rectius videtur ingenii, quam virium opibus, gloriam quaerere, et, quoniam vita ipsa, qua fruimur, brevis est, memoriam nostri quam maxime longam efficere.