Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 549

Nec inutiliter sententiae distinguuntur in prolatas de facto et eas, quae de iure, iusto et aequo, concipiuntur.

Priores rem quandam moralem generatim sistunt, ob oculos, uti plerumque se solet habere, uti solet contingere, non eo detorquendae, quasi probaretur et commendaretur imitandum, quod meditationis argumentum est.

Auri sacra fames, quo non mortalia cogis Pectora!

Posteriores ita generalia quaedam ad mores pertinentia exhibent, ut simul ostendant, quid in iisdem verum et laudabile ponat affirmans:

Discite iustitiam moniti, et non temnere Divos.

Hic adhibebitur bene cautio, de qua §~547, quo crebrius ea confundi, quae fiunt, quaeque debent fieri, quotidiana docet experientia.

Quoto cuique eadem honestatis cura secreto, quae palam? Multi famam, conscientiam pauci verentur, Plin. III, ep. 20.

Tandem meminerimus in sententiis §~174, nec eas temere cumulemus, ubicunque vivendi praeceptores videri nolumus,

ne quando nobis forte videmur gravissimi, tenues gnomotypikon venas imitari videamur, de quibus, §~370.