Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 551

De definitionibus et descriptionibus aestheticis est specialis in nostra disciplina tractandi locus.

Hic earum tantum attendenda est in pulcre probando vis et efficacia, §~550.

Quemadmodum olim graeci oceano se suaque tradentes ad cursum ursae maioris, velut ad ducem viae suspiciebant, phoenices autem ad Cynosuram directius gubernabant:

ita quo verior, quo exactior erit de pulcre cogitandis mente concepta definitio, hoc omnis venustae meditationis decursus erit verisimilior, verior, certior,

quo vero crassior, quo pluribus iam conceptibus adhaerentibus erroneis scatens primus eleganter cogitandi sit conceptus, hoc facilior erit in ipsam aestheticam falsitatem declinatio.

Finge de casu, fortuna, fama, honore, divitiis, amicitia, negotiis publicis, e. c. pulcre cogitaturum,

qui, quid ea sint, natura sua, non melius noverit, ac omnes solent, qui sibi nihil esse magis perspectum putant, dum sciunt cum ignarissimis.

Hinc illae tot falsae sententiae, tot imaginum deturpationes, ne verisimiles quidem, tot verborum ambages, quibus omnino nihil dicitur.