Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 553

Studium illud apprime commendandum, S. VI. §§~22, 423. vel primo statim cogitationum impetu quasi fusas ideas rerum et sententiarum generaliumque aliorum notiones exactas crassis omnino suppressis substituit,

vel harum, praesumens in suis praecipuis spectatoribus anticipationes easdem primo kat' eidos expresse cogitat, quales esse solent,

dein autem corrigendo exasciat, et purgata falsitatum etiam aestheticarum, etiamsi minorum, sordibus. Haec est epanorthosis.

e.g. Finge cum Horatio Serm. II. 6. Inter convivas venuste laetiores.

Sermo oritur, non de villis domibusve alienis, Nec male, necne Lepos saltet. Sed, quod magis ad nos Pertinet, et nescire malum est, agitamus utrumne Divitiis homines, an sint virtute, beati, Quidve ad amicitias, usus rectumne, trahat nos, Et quae sit natura boni, summumque quid eius.

En! epanorthosin crypticam colloquiorum, in familiaribus etiam, verius venustorum, et exemplum in aesthetice verum exactius inquirentium, quoniam:

Cervius haec inter vicinus garrit aniles Ex re fabellas,