Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 565

Sumat itaque pulcre cogitaturus sibi materiam vel determinatiorem, unam ex generibus inferioribus aut omnino speciebus rerum,

vel si altius videatur in genera superiora adscendere, teneatur tamen eadem vestire multis, quas omittit purior scientia, notis et characteribus,

vel tandem singularia sibi legat themata, in quibus regnet perfectio veritatis materialis.

Circumfundatur notarum ingenti multitudine. Reiecerit, quas non admittit pulcra forma.

Restent, quarum vix unam desiderari brevis, sed eleganter plena, rotunditas, venusta dignitas, tum absoluta, tum relativa,

veritatis ipsius materialis perfectio, elegans vividitas et necessarius meditationi nitor, intima persuasio, vita praesertim et ad delectandum ac movendum efficacia patiatur.

In his autem notis bene multis non sit meditanti veritas metaphysica completam ad lucem usque perspecta, licet nihil falsi turpioris iisdem insit.

Iam putaverim ad generalem aliquam formulam redegisse necessitates aestheticas, quarum aliquos speciales casus enumeravi, §§~491-502,

in collisione regularum perfectionis in cognoscendo vero, excipiendi a veritatis forma perfectiori,

ob veritatem materialiter perfectiorem involvendam amabiliori formae verisimilitudinis, §~483.