Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 571

Studium veritatis in genere cogitandi aestheticodogmatico comparativum, §~566.

1) veritatem etiam strictius logicam de ipsa materia, si fuerit horizontis aesthetico-logici, vel de eius generibus notionibusque superioribus sollicite quaeret,

etiamsi non exprimendam acroamatice, tamen ut directricem explicite cogitandae verisimilitudinis in generalibus et adoptandis notionibus. §§~429, 424.

2) Notiones, in quibus aliquid contradictionis ad absurditatem usque, vel paene eo usque, iam detexit intellectus et ratio,

cavebit hoc curatius, quo probabilius est, tales etiam spectatores e. c. fore meditationi eiusmodi aestheticodogmaticae,

qui latentem inconvenientiam et ipsi ratione certissime perspicere possint, et aliis in spectando, legendo e. c. sociis aesthetice satis ostendere, §§~431-435.