Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 590

Prima ergo quaestio foret in diiudicanda generis cogitationum poetici verisimilitudine,

an omnino illud eligere fuerit aesthetice necessarium,

an forsan etiam analogo rationis belle instructo pateat contrarium.

Sic Quintilianus historicis Graecis recte tunc obiicit poeticam licentiam,

quoties poetice quantumcunque verisimilia suis immiscent,

quoniam his per historias omnino locus non est, §~584.

Hanc verisimilitudinem, ut ita dicam, externam et respectivam ad conditionem auctoris

et dignitatem operis aut totius, cui immiscendum est poetice verisimile,

et dispositiones praecipuorum, quibus placere velis, spectatorum;

plerumque supponimus ex definitione restrictioris cogitandi generis,

quod aliquis semel elegit, postulati instar, hypothetice deducendam.