Phaedri l. II. f. 1. veram habet sententiam de iure,
cuius exemplum est leo partem praedae praedoni denegatam innoxio viatori relinquens.
Exemplum egregium prorsus et laudabile / Verum est aviditas dives, et pauper pudor.
F. 2. sententiam de facto tantum intelligendam docet turpis viri calvities uxorii:
A foeminis utcunque spoliari viros, / Ament, amentur, nempe exemplis discimus.
L. III. f. 5. vero quoniam maxime pronam hanc daret sententiam:
prudens aliquando fert iniurias agendo gratias et incitando in potentiorem vindicem,
quae, sane, vix fuisset strictius vera moraliter sententia:
fabula quidem narratur, verior autem adscribitur sententia; licet nimis generalis:
Successus ad perniciem multos devocat,