Iustus lucis et umbrae dispensator I. naturalem toti, quod cogitare mens est, nitorem nitorisque gradum conciliaturus, §. 666. bene metietur, quantum illud fieri potest, 1) naturam thematis sui lectaeque vel praescriptae materiae, §. 623. quarum
Haec amat obscurum, volet haec sub luce videri, §. 624.
Nec universim considerare suaserim materiae naturam et in abstracto tantum; quod aiunt, verum perpensis simul pro virili circumstantibus iis omnibus, in quibus nunc erit concipienda, e. g. quo loco, quo tempore cogitanda sit, quantum per temporis intervallum vel protrahenda vel corripienda sit datae materiae satis plena meditatio. Longior enim plures umbras admittet, per relative breviorem excludendas, §. 167.