Elegantiarum in cogitando studiosus, cui sinistra fortuna laborandum est, ut se miretur turba, non poterit eos omnino negligere, quibus flumen nescio quod, instar omnis perspicuitatis est, et, quaecunque significet, clarus tamen ac limpidus nominatur uno tenore
<p>Perpetuus sermo, nigrae noctis ad umbram</p>
<p>Aurorae perductus ab exoriente nitore,</p>
<p>Praesertim si cum summo est clamore profusus,</p>
Lucr. IIII. 540.
Quibus dum satisfacit, quantum ubertas materiae, S. VIIII. quantum ingenii flumen, S. XII. quantum latera pulmonesque permiserint; §. 678. non tamen pulcre eorum oblivisceretur in populo, quos non tam nugae, canorae quidem, sed inopes rerum delectant, quam locis speciosa et recte morata, si vel maxime veneribus aliis, pondere ac arte, destituerentur, §. 226. melius istos attendit simul in populo, qui horum omnium aliquid desiderant. §. 434.