Sicuti quatuor coloribus solis immortalia opera fecere Apelles, Echion, Melanthius, Nicomachus, clarissimi pictores, quum tabulae eorum singulae oppidorum venirent opibus: Plinii autem, per aetatem, purpuris in parietes migrantibus et India conferente fluminum suorum limum et draconum et elephantorum saniem, nulla nobilis pictura erat: Hist. nat. XXXV. 7. sic nec in ea pulcra meditatione, quae quosdam colores, etiam qualitate differentes coniungit, horum tam quaeratur copia variationisque prodigium, quam ut, pauciores forte, tamen alterna vice sese excitent, qui adhibentur, aptumque naturis pingendorum tonon servent, §. 685. neque coactas habeant colorum commissuras ac transitus, nec affectatam ἁρμογήν. §. 688. Plin. hist. nat. XXXV. c. 5.