Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 694

Quanquam itaque reiicimus genus cogitandi plane horridum, §. 634. tamen potest in ipsis venustis meditationibus locum suum tenere hinc recte conceptum GENUS COGITANDI HORRIDULUM ac austerum, in quo color vel colores austeri regnant, §. 690, 693. comparandum illi picturae horridae, incultae, abditae ac opacae, in suo tamen genere praestanti, §. 624. opponitur isti GENUS COGITANDI FLORIDUM, in quo color vel colores floridi regnant, s. potiores sunt, aut unici, comparandum illi picturae nitidae, laetae atque collustratae, non minus praestanti in suo genere, §. 624.