Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 785

Logici scholasticorum docent PROPOSITIONEM EXPONIBILEM, ex affirmanti et negante cryptice compositam, quales exclusivae, exceptivae, restrictivae, e. c. Nisi vererer latinis incommodus esse auribus, tropos figuras dicerem exponibiles. Quemadmodum enim barbaram propositionibus denominationem dedit schola, quoniam expositione indigent, ut appareat genuina utriusque partis forma, ex quibus coaluerunt; sic tropus, ut grammaticis etiam, qui non sunt philosophi, figura appareat, expositione indiget. Si ex termino comparationis, qui solus in tropo cogitatur explicite, significatus proprius, eruas omissum subiectum comparationis, significatum improprium, et hoc, neglecto brevitatis amore, explicite manifestoque penes terminum comparationis cogites, et utrumque te cogitare peculiaribus cuiusvis terminis et signis declares, TROPUS EXPONITUR.