Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 803

Allegoria pura Ciceronis est pro Quinctio: Ita fit, ut ego, qui tela depellere, et vulneribus mederi debeam, tum id facere cogar, quum etiam telum adversarius nullum iecerit; illis autem id tempus impugnandi detur, quum et vitandi istorum impetus potestas ademta nobis erit, et, si qua in re, quod parati sunt facere, venenatum aliquod telum iecerint, medicinae faciendae locus non erit. Mistam habet pro Milone: Equidem caeteras tempestates et procellas in illis duntaxat fluctibus concionum semper putavi Miloni esse subeundas. Huc fabulae, §. 526. apologii, §. 537. et AENIGMATA, complexus praedicatorum non bene convenientium, et vix in una sede, uno subiecto, morantium; quorum subiectum, clavis, vel reticetur, vel occulitur. Iustus lucis et umbrae dispensator Virgilius, imitatus oracula, §. 671. non abhorruit ab allegoria descendentis antonomasiae, §. 798, 801:

<p>Non Simois tibi, nec Xanthus, nec Dorica castra</p>
<p>Defuerint. Alius Latio iam partus Achilles</p>
<p>Natus et ipse dea.</p>