Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 815

4) Ne relative novorum ea tibi legas cogitanda, quae cognitu vel indigna vere sunt, vel saltim primariis tuis spectatoribus videantur attentionem suam adeo non mereri, prudens ut praevidere possis dotium tuarum aestimator opis tuae non fore, curiositatem tuorum in haec dirigere. §. 808. Sint spectatores tibi, qui videantur etiam primarii, male seriati minutiarum amatores, quorum aures vili venustae cogitationis lenocinio lubentissime titillarentur, quales §. 184. tanguntur, primaria tamen lex dignitatis aesthetica, quam absoluta iam poscit et involvit magnitudo, §. 185, 178. turpiter cederet inferiori curiositatem observandi regulae, §. 808. quae subordinatur demum legi lucis aestheticae. §. 614. nec id quidem necessario, §. 617, 625. Maius erit, et quo rarius, eo ipso recentius, curiosius, admirabilius et attentione dignum, si possis spectatorem alia omnia, et levissima quaevis exspectantem initiare maioribus, deviamque mentem sensim in graviorum nobiliorumque contemplationem allicere, ducere, defigere. Tentat artificium Horatius I. od. 27.

Natis in usum laetitiae scyphis

Pugnare Thracum est. Tollite barbarum

Morem

ah! miser,

Quanta laboras in Charybdi,

Digne puer meliore flamma!