Recte itaque reiiciant logici persuasionem falsam et falsi, seu de falso, §. 830. Recte tamen amabit bellum ingenium veram persuasionem, §. 831. et veri vel verisimilis, §. 837. aestheticam, §. 834-837. eiusque habitum, suadam et SUADELAM; non illam volgivagam §. 831-837. sed aestheticam, §. 829. Nec enim eam,
Quae bene nummatum decorat Suadela Venusque,
Hor. ep. 16, 36. sed, quam in Periclis labris scripsit Eupolis sedisse, Cic. de cl. or. 59.
Te facimus, Suadela, deam, caeloque locamus.