Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 872

Pari sunt in pretio, qui sequuntur, 48. probabilium loci, signum, credibile, iudicatum, comparabile. Signum esse dicit, quod quiddam significat. e. c. Hactenus quis neget? Quando vero de signis generatim addit, indigere ea testimonii et gravioris confirmationis, de signis illud omnibus eo minus concesserim, quo minus, 1) omnia signa tantum probabilia sunt, quoniam ex aliquibus persuasio completa, e. g. ex putrefactione totius corporis certitudo mortis, 2) probabilia etiam, si vere sint, quae dicuntur, semper gravioris confirmationis indigent, §. 861, 865. Miseros medicorum filios, qui in sua prognosi probabili collatis signis morborum omnibus, tamen indigent ubique testimonii aut gravioris confirmationis!