Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 80

Psychologis patet in tali impetu totam quidem animam vires suas intendere, maxime tamen facultates inferiores, ita, ut omnis quasi fundus animae, M. §~511. surgat nonnihil altius, et maius aliquid spiret, pronusque suppeditet, quorum obliti, quae non experti, quae praevidere non posse nobis ipsis, multo magis aliis, videbamur. Hic animae fundus quum a multis adhuc ignoretur, etiam philosophis, effectus eius extraordinarius, quem §~78 descripsimus, diis adscriptus est auctoribus, secundum illud Lucretii: Ignorantia caussarum conferre deorum Cogit ad imperium res, et concedere regnum, ut Quorum operum caussas nulla ratione videre Possunt, haec fieri divino numine rentur.