Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 79

In minoribus huius fervoris gradibus, effectus vi mentis ordinaria maior, ut talis, non patet omnibus, si vere tamen adfuerit horme, eveniet tentanti, dum friget, Ut sibi quivis Speret idem, sudet multum frustraque laboret Ausus idem. Hor. Character eius apud ipsum iustum sui aestimatorem, eo non nunquam corripiendum, erit, 1) si e.g. scripta sua, dum scribit, et immediate post conceptionem ipsi minus placeant, ac post aliquid temporis heterogeneis occupationibus insumti; 2) ipsa maior celeritas, character etiam virium vivarum in physicis.